Latin
4.92 to 4.106
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.92-106
Unproofread scanNot analysed yet
Homo, homo quicumque uouerit uotum domino, pro eo. quod est: omnis homo. Cum autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua. hic mulierem feminam dicit, etiamsi uirgo sit, more scripturarum :unde etiam de Christo est, quod ait apostolus: factum ex muliere. Et audierit pater eius uota eius et definitiones eius, quas definiuit. definitiones definiuit. locutio est. Definiuit aduersus animam suam; id est aduersus delectationes animae suae. Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius . hic plus habet "et"; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia uota eius. Si autem facta fuerit uiro . intellegitur nupserit; scriptura sic loquitur. Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt. Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum. Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat. Interfecerunt in gladio . quod usitate diceretur: interfecerunt gladio. Et omnes ciuitates eorum quae in habitationibus eorum . subauditur "erant". Et uillas eorum succenderunt in igni. quod usitate diceretur: succenderunt igni. Et omnem multitudinem mulierum, quae non nouit concubitum masculi, uiuificate. nusquam certius adparet hebraea locutione mulieres etiam uirgines dici solere. Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis eaEleazar sacerdoti primitias domini. non dixit "dabitis". Et animae hominum a mulieribus, quae non cognouerunt concubitum uiri, omnis anima duo et XXX milia. et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognouerunt concubitum uiri, id est uirgines.