Latin
Book 5
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.62
Unproofread scanNot analysed yet
Mollis in te et tenera ualde fascinabit oculo suo fratrem suum et uxorem quae est in sinu eius et qui sunt reliqui filii quicumque relicti fuerint illi, ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet eo, quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus ciuitatibus tuis. notandum est, quemadmodum hic dictum sit: fascinabit eum pro "inuidebit" ei tamquam ad hoc derelicto, ut necesse sit ei dare de carnibus filiorum. quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. nam et in Prouerbiis, quod latini codices habent: non cenabis cum uiro inuido, graecus habet: avSpi Paoxav(p; paaxavo? autem fascinus dicitur.