Latin
5.63 to 5.72
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.63-72
Unproofread scanNot analysed yet
Et erit sicut laetatus est dominus in uobis bene facere uobis. graecus habet: bene facere uos, nec uidetur esse saltem graeca locutio. accusatiuus tamen pro datiuo positus intellegitur: unde maluerunt latini interpretes dicere uobis quam „uos*. Uos uidistis omnia, quae fecit dominus deus uester in terra Aegypti coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, temtationes magnas, quas uiderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam temtationes uocari. Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te dominus deus tuus. mirum, si non hoc dicit a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere "a summo terrae usque ad summum terrae": fortasse propterea, quia secundum id, quod et iste aer caelum dicitur, coniungitur terrae. Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio. Et dominus qui comitatur tibi tecum. Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit. Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt. Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur "iniquitatem facietis", quod est avo(iaaete. Et occurrent uobis mala nouissimum dierum: sic enim habet graecus pro in nouissimis diebus aut in nouissimo dierum. Nonne hic ipsepater tuus possedit te et fecit te et creauit te? ordo notandus est; prius enim uidetur dicere debuisse "creauit te et fecit te" et deinde "possedit te". quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?