Latin
Book 6
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et Raab meretricem et domum paternam eius uiuificauit Iesus, et commorata est in Israhel usque in hodiernum diem. notandum est, quemadmodum dicat scriptura: usque in hodiernum diem, quod adsidue dicit. nam et de lapidibus illis duodecim, qui positi sunt, ubi Iordanes ex ima parte defluxerat et ex parte superiore constiterat arca transeunte uel populo, ita dictum est, quod ibi essent "usque in hodiernum diem": quod uidetur ita sonare, tamquam post plurimum temporis post hanc scripturam ista narrentur nec eo tempore hi libri conscripti fuerint, quo erant haec recentissima. quisquis autem putat hoc, quid de ista meretrice dicturus est, quae utique quantum est aetas unius hominis uixit et tamen dicitur "usque in hodiernum diem?" de his itaque rebus hoc dicitur, quae non ita constitutae sunt, ut postea mutarentur ab eis, qui constituerunt: quomodo dicitur aliquis in exilium perpetuum missus, quia non ad tempus praefinitum hoc subplicio plecitur, non quia quisquam potest esse perpetuus in exilio, cum homo ipse non possit esse perpetuus. sic ergo et ista meretrix non est praecepta ad tempus habitare in Israhel; ideo dictum est: usque in hodiernum diem.