Latin
6.1 to 6.5
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 6.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Uos autem transibitis expediti priores fratribus uestris, omnis fortis: id est omnis, quicumque in uobis fortis est. Ut sciatis uiam quam ibitis eam: plenum esset, etiam si non haberet "eam". Et factum est cum esset Iesus in Iericho . notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem ciuitate, cuius portae contra illos clausae fuerant: unde factum est. ut in eam intrare non possent, nisi muri eius cecidissent circumacta arca domini . ergo in Iericho dictum est: in terra, quae pertineret ad Iericho. De Iericho dictum est, cum clausa esset: nec quisquam ex illa prodibat neque introibat: utique "in illam" subauditur, non "ex illa"; hoc appellatur graece Ceό1'Į-UX xat' IXXeta. v. Dominus dicit ad Iesum: ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea potentes fortitudine. mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulatiuam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet scriptura tam adsidue ponere, ut etiam ibi inueniatur, ubi sensum solitae locutionis inpediat. an et Iericho et rex eius dicti sunt "potentes fortitudine?"