Latin
7.1 to 7.9
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et factum est, postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino: non ait "dominum", quod sermonis nostri consuetudo poscebat. Et bellemus in Chananaeo. non dixit: aduersus Chananaeum aut contra Chananaeum aut saltem in Chananaeum. Et mortuus us est Iesus filius Naue seruus domini, filius centum decem annorum. ista repetitio, quod, cum dixisset "filius Naue", repetiuit ! filius et deinde addidit "centum decem annorum", inusitata est ut potius filius centum decem annorum diceret quam homo centum decem annorum; sed tamen et alibi reperitur. Et omnis generatio adpositi sunt ad patres suos . notanda locutio est, quod non ait "adposita est", quia plures erant. Tradidit eos in manu praedantium: non dixit "in manum", quod uidetur latina locutio postulare. Et cum suscitauit dominus eis iudices ,et erat dominus cum iudice: solita locutione plus est hic "et": nam plenum esset: et cum suscitauit dominus eis iudices, erat dominus cum iudice. notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem transiens non ait "cum iudicibus", sed "cum iudice", id est cum unoquoque iudice. Et factum est, cum moreretur iudex, et reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. recta locutio ita esse poterat secundum consuetudinem sermonis nostri: et fiebat, cum moreretur iudex, et reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. si "et" non haberet, plenum esset: cum moreretur iudex, reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos, id est plus quam patres eorum. Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum. tanta dixit pro "tantum", id est tam multum, nomen pro aduerbio, quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis inuenitur. Et non obaudierunt uocis meae: graeca magis locutio est.