Latin
7.10 to 7.13
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Factus est super eum spiritus domini . cum sł>spiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur "praelatus est mihi". Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro . sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo #v(i>Oev; nam locutio minus latina est. Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius. Et percussit alienigenas in sescentos uiros: non ait "alienigenarum sescentos uiros" aut certe "alienigenas in sescentis uiris".