Latin
2.397 to 2.422
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.397-422
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse enim quadragesimo die (c) post resurrectionem suam videntibus discipulis ascendens super omnes coelos (Act. I, 9), sedensque ad dexteram tuam, Spiritum anctum secundum promissionem suam in filios adoptionis effudit (/</. n, 4). (d) Gratias tibi ago pro sacralissima illa effusione pretiosi sanguinis ejus, quo sumus redempti: simul et pro sacro-sanctoet vivifico mysterio corporis ct sanguinis ejus, quo quotidie in Ecclesia tua pascimur et potamur, abluimur et sanctificamur, et unius sumni. divinitatis participes efficimur. Gratias tibi ago pro hac tua mira et inenarrabili claritate, qua nos indignos sic amasti ct salvasti per unicum et dilectum Filium tuum. Sic enim dilexisii mundum, ut Unigcuitum tuum dares: ut omnis qui credit in cum, non pereat, sed habeat vitam ætern un (Joan. III, 16). Hæc est autem vita. lerna, ut cognoscamus te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. XVII, 3), per fidem rectam et condigna fidei opera. CAPUT XV. Jmmensa Dei in hominis reparatione charitas. Quod gratiæ rependendæ impares simus. Quanta nobis ob hominem a Deo assumptum fiducia. immensa pietas, o inæstimabilis charitas! Ut libefares servum, tradidisti Filium. Deus factus est hoan, nt perditus homo de potestate dæmonum erueretur. Qnam benignissimus amator hominum Filius tuus Deus noster, cujus piis visceribus non satis visum est, ut se inclinaret factus homo de vera virgine Maria, nisi etiam subiret crucis supplicium effuso sanguine propter nos et nostram salutem. Venit pius Deus, venit pro pietale et bonitate sua, venit quærere et salvum facere quod perierat. Quaesivit ovem perditam; quaesivit, et invenit, et in humeris suis reportavit ad caulas gregis (Luc. xv, 4, 5), pius Dominus, et vere multum mitis pastor. charitas, o pietas! Quis audivit talia? Quis super tanta misericordiæ viscera non obstupescat? Quis non miretur, quis non collaetetur Y Propter nimiam charitatem tuam, qua nos dilexisti, insisti Filium tuum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret pecccatum;