Latin
2.423 to 2.446
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.423-446
Unproofread scanNot analysed yet
ut nos efliceremur justitia tua in ipso (liom. VIII, 3, 4). (e) Ipse enim verus est agnus, agnus immaculatus, qui abstulit peccata mundi; qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Sed quid tibi retribnere possumus, Deus noster, pro lautis beneficiis misericordiæ tn:e? quas laudes, quasve gratiarum actiones? Etiamsi illa beatorum Angelorum scientia et potentia nobis foret, nihil tamen dignum tantæ pietati et bonitati tuæ recompensare valeremus. Si certe omnia membra corporis nostri verterentur in linguas, ad rependendum tibi Uebitas indes nequaquam sufficeret exiguitas nostra. Supereminet enim omnem scientiam (ua Inæstimabilischaritas, quam ostendisti nohisindignis pro sola bonitate et pietate tua. Filius namque tuus Dominus noster, non Angelos, sed semen Abrahæ apprehendit (Hebr. II, 16), assimilatus nobis per omnia, absque peccato. Humanam itaque, non angelicam suscipiens naturam, et eam stola sanctae resurrectionis et immortalitatis glorilicans, vexit super omnes coelos, super omnes choros Angelorum, super Cherubim et Seraphim, collocans ad dexteram tuam. Hanc autem laudant angeli, adorant Dominationes, et omnes Virtutes coelorum tremuul super se hominem Deum. Hæc nempe est mihi tota spes ornnisque liducia. Est enin in ipso Jesu Christo Domino nostro uniuscujusque nostrum portio, caro et sanguis. Ubi ergo portio mea regnat, ibi me regnare credo. Ubi caro nea glorificatur, ibi gloriosum me esse cognosco. Ubi sanguis meus dominatur, ibi dominari me senio. Quamvis peccator sim, de hac communione gratiæ non diffido. Et si peccata mea prohibent, substantia mea requirit. Et si delicta mea me excludunt, naturæ communio non repellit. Non enim lam immitis est Dominus, ut obliviscatur hominis, et non memineiit ipsius quem ipse gestat; ut quem mei causa susceperit, ejus non me Causa requirat. Mitis certe et valdd benignus est Dominus Deus noster, ct diligit carnem suam, membra sua, viscera sua, in ipso Deo et Domino nostro Jesu Christo dulcissimo, benignissimo atque clementissimo: in quo jam resurreximus, jam coelos conscendimus, jam In coelestibus consedemus.