Latin
2.928 to 2.947
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.928-947
Unproofread scanNot analysed yet
Transeat de visibilibus ad invisibilia, de terrenis ad coeleslia, de temporalibus ad aeterna: pertranseat, et videal visionem mirabilem. (6) aeterna veritas, et vera charitas, et chara:eternitas, tu es Dens meus: tibi suspiro nocte ac die, tibi inhio, tibi intendo, ad te pervenire desidero. Qui novit te, novit veritatem, novit æteruitatem. Tu veritas, super omnia præsides: quem videbimus sicuti es (I Joan. III,2), cum pertransierit haec vita cæca et morialis, in qua dicitur nobis, Ubi est Deus tuus? Et ego dico, Deus meus ubi es I? Respiro in te paululum, cum effundosuper me animam meam in voce exsultationis et confes-t sionis soni festivitatem celebrantis: et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus. vel quin potius sentit se adhuc esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino, Incerna pedibus meis verbum ejus: spera, et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus fuimus aliquando filii; fuimus enim aliquando tenebrae: donec transeant istae penitus quarum residua adhuc trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies, et removeantur K umbrae, spera in Domino. Mane astabo, et con. temptabor, semperque confitebor ei. Mane astabo, et videbo (Psal. v, 5) salutare vultus mei, Deum meum, qui vivificabit mortalia corpora nostra propter spiritnm qui habitat in nobis (Rom. VIII, 11): ut jam simus lux, dum adhuc spe salvi facti sumus, et filii lucis, et filii diei, non noctis neque tenebrarum (I Thess. v, S). Fuimus enim aliqnando tenebræ, nunc autem lux in te, Deus noster (Ephes. v, 8): et tamen adhuc per fidem, necdum per specieln. Spos quas videtur, non est spes (Rom.