Latin
2.948 to 2.964
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.948-964
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 2i). Laudent te, Domine, illi populi Angelorum tuorum immortales, et glorificent nomen tuum supercœlestes Virtutes, quæ non habent opus legere hanc scripturam nostram, et cognoscere te sanctam et individuam Trinitatcm. Vident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum quid velit æterna voluntas tua. Legunt, eligunt, et diligunt. Semper legunt, et nunqnam præterit quod legunt. Eligendo et diligendo legunt ipsam incommutabiltatem consilii tui. Non clauditnr codex eorum, nee plicabitur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et cris in æternum. beatæ nimium ill:c cœlorum Virtutes, quæ e laudare te possunt sancte et purissime cum nimia dulcedine et ineffabili exsultatione! Inde laudant, unde gaudent, quia semper vident unde gaudere valeant et laudare. Nos vero mole carnis pressi, et procul a vultu tuo in hac peregrinatione positi, atque per mundanas varietates distenti, digne laudare nequimus: per fidem enim ambulamus, necdum per speciem I: i! li vero angelici spiritus per speciem, non per fidem. IIec enim causa facit, ut mulio aliter landemus quam illi. Sed licet diversis modis uides dicamus: tu tamen unus es Deus creator omnium, cui sacrificium laudis in coelo et in terra offertur. Perventuri tamen sumus misericordia tua ad eorum consortium, cum quibus te semper videbimus, et sine fine laudabimus. Tribue, Domine, ut donce in hoc fragili corpore positus sum. laudet te cor meum, laudet te lingua mea: et omnia ossa mea dicant, Domine, quis similis ui? TII es Deus omnipotens, quem trinum in personis, et unum in substantia deitatis colimus et adoramus, Patrem ingenitum, Filium de Patre unigenitum, de utroque procedentem et in utroque permanentem Spiritum. auctum, sanctam et individuam Trinitatem, unum Deum omnipotentem: (a) qui, cum non essemus, potenter fecisti nos;