Latin
7.40 to 7.47
Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione 7.40-47
Unproofread scanNot analysed yet
ideo et fidelem dixerit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suæ servantem quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam adjunxit; plane et addidit legem circa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis debita dimitti postulemus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. Ideirco et alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis: et quia conservus post dimissum sibi omne debitum, conservo suo noluit dimittere, in carcerem religatur, quia indulgere conservo noluit quod sibi a Domino indultum fuerat amisit, quæ adhuc Christus fortius præceptis suis majore censuræ suæ vigore prædixit: Cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite, si quia habetis adversus aliquem, ut Pater vester qui in cœlis est remittat vobis peccata vestra. Si autem non remiseritis, neque Pater vester qui in cœlis est remittet vobis peccata vestra. Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris, hoc et ipse patiaris. Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo præcepit Deus, et quales nos fecit secunda nativitate, tales natos vult perseverare, ut qui filii Dei esse cœpimus in Dei pace maneamus: et quibus Spiritus sanctus unus est, unus sit et animus et sensus; non etenim sacrificium Deus recipit dissidentis, sed ab altari recedere et prius fratri reconciliari jubetur pacificis precibus ut Deus possit sibi esse pacatus. Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adjuvata, quam victimæ· Neque juo enim in sacrificiis quæ Cain et Abel primi obtulerunt, munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde.