Latin
7.48 to 7.60
Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione 7.48-60
Unproofread scanNot analysed yet
Abel pacificus et justus uni Deo sacrificans innocenter docuit et cæteros, quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiæ, cum concordiæ pace. Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrum primus ostendens initiaret sanguine suo gloriosam dominicam passionem qui et justitiam Domini habuerat et pacem. Tales denique a Deo coronantur, tales cum Domino in die judicii judicabunt; cæterum discordans et dissidens, et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et Scriptura sacra testantur, nec si pro Christiano nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternæ poterit evadere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum cœlorum pervenit, aut cum Deo vivit homicida; non enim potest esse cum Christo, qui imitator Cain et Judæ maluit esse quam Christi. Quale delictum est, quod nec baptismo sanguinis potest ablui! quale crimen est quod martyrio non potest expiari! Illud quoque necessario monet Dominus ut in oratione dicamus: Et ne patiaris nos induci in tentationem; in parte ostenditur vel adversarius contra nos non posse, nisi Deus ante permiserit, ut omnis timor noster necessario atque omnis observatio ad Deum convertatur in deprecationibus nostris quando nihil malo liceat, nisi potestas tribuatur. Probat hoc divina Scriptura quæ dicit: Venit Nabuchodonosor rex Babyloniæ in Hierusalem et expugnabat eam et tradidit eam Dominus in manibus suis. Datur autem potestas adversus nos malo secundum peccata nostra sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel his qui prædaverunt illum? nonne Deus quia peccaverunt et nolebant in viis ejus ambulare, audire legem ejus, et superinduxit super eos iram animadversionis suæ? Et iterum Salomone peccante et a præceptis atque a viis Domini recedente positum est;