Latin
14 to 24
Augustine, Opusculum IIII Sive Sermo In Circumcisione Domini 14-24
Unproofread scanNot analysed yet
et idem pro se sacrificium præcepit offerri, qui sine peccato pro nostris venerat impietatibus immolari. Considera igitur, homo, quid debeas excelso Creatori tuo, humiliato Redemptori tuo. Verumtamen, carissimi, hoc semper Christianæ fidei tenere consuevit integritas, ut si quid a Christo secundum canonicam Evangelistarum narrationem factum legimus, vel audimus, historiam primum veram esse sine dubitatione credamus, deinde in historica veritate spiritualem quoque intelligentiam requiramus. Cum enim divinæ textus historiæ verus esse creditur,. Manichæus in sua severitate confunditur, qui dum in Christo Dei Filio veritatem non credit carnis, scripturis sanctis et veteribus et novis crimen nititur imponere falsitatis. Nam cum Veteris Testamenti deificam miser execratur historiam, in Novo Testamento ipse sibi denegat utique medicinam. Non vult enim eredere humanam carnem a Dea plasmatam, neque circumcisionem carnis imperatam a Deo nostro sanctis patribus, nec victimam de carnibus animalium Deo vivo et vero priscis temporibus immolatam, nec sabbatum ex Dei præcepto ac voluntate servatum, nec Domino templum, Deo jubente, fabricatum; itaque dum in Scripturis sanctis non discernit temporum qualitatem, spernit et despicit Dominicæ Incarnationis saluberrimam veritatem. Quapropter ut Manichæus evidentissima ratione vincatur, et victus utinam convertatur, ex hodierna evangelica lectione veritatem Testamenti Veteris defendamus, ut ex hoc et Veteris et Novi Deum unum manifestissime comprobemus. Ecce sancto evangelista narrante cognovimus Christum Dei Filium verum hominem natum, Christum Dei Filium veraciter circumcisum, pro Christo Dei Filio sacrificium de carnibus secundum morem tunc divinæ institutionis oblatum, sive autem circumcisio carnis, sive carnalium sacrificiorum regula, in Veteri Testamento cognoscitur instituta. Cur igitur, dilectissimi, non credatur justissime in Veteri Testamento, quoniam Dei manibus plasmatus est homo, quando in Novo Testamento ut non in æternum periret homo ipse unigenitus Dei pro nobis factus est verus homo?