Latin
25 to 37
Augustine, Opusculum IIII Sive Sermo In Circumcisione Domini 25-37
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non credatur Deus etiam circumcisionem carnis ad aliquid significandum congruo tempore jussisse fieri, cum eam Dei Filius in suo corpore fecerit celebrari? Cur autem non sibi Deus noster præterito tempore populum Judæorum typicas jussisset victimas carnis offerre, quando ipse Deus unigenitus ex Judæis temporaliter natus seipsum pro nostris peccatis secundum carnem dignatus est immolare? Attendat igitur Manichæus utriusque testamenti manifestissimam, et concordissimam veritatem, et conversus suam abjiciat vanitatem. Videat in Veteri Testamento significationem futurorum, in Novo revelationem præteritorum; Christum autem Deum amborum Testamentorum, in Veteri Testamento quod exhibiturus fuerat promittentem, in Novo quod promiserat exhibentem, nec in promissione mendacem, nec in donatione fallacem, sed ubique bonum, ubique justum, ubique sanctum, ubique potentem, ubique clementem, In Veteri Testamento carnis, atque humanæ animæ potentissimum Creatorem, in Novo ejusdem carnis, atque animæ clementissimum susceptorem, ac si primo carnis animæque factorem, postmodum vero carnis animæque salvatorem. Hæc Manichæus audiat, conferat, agnoscat, et credat, credensque ad Ecclesiam catholicam redeat, in qua beneficium veræ salutis inveniat. Per hæc autem quæ Dominus gessit in corpore constitutus non solum utriusque Testamenti dignatus est concordiam demonstrare, verum etiam Christianorum mores salubriter voluit informare, ut quod in illo pro nostra salute gestum …orporaliter intuemur, nos quoque spiritualiter imitemur. Ideo nam parvulus in terra natus est Christus; ut humilitatem disceret christianus; ob hoc etiam parentibus carnis suæ subditus erat, ut honorificenti…m semper patri et matri omnis christianus exhibeat. Ideo a…em Christus vilibus involutus est pannis, ut christianus non declaretur vestibus pretiosis; propterea vero Christus in terra pauper voluit apparere, ut divites christiani discerent terrenas divitias non amare, sed eleemosynas pauperibus erogando possent suas divitias in cœlo servare. Per circumcisionem vero quam Dei Filius in carne suscepit, nostri cordis circumcisionem in spiritu præmonstravit, quam circumcisionem nobis sermo legalis indicit, dicente Moyse: Circumcidite præputium cordis vestri, et circumcidimini Domino Deo vestro.