Latin
1 to 14
Augustine, Principia Dialecticae 1-3-14
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vim verborum, quantum ros palilur, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat: valet autem tantum, quantum audientem movere potest. Porro movet audientem, aut secundum se, aut secundum id quod significat, ant ex utroque communiter. Sed cum secundum se movet, aut ad sohun sensum pertinet, aut ad artem, aut ad utrumque. Sensos autem aut Matura movetur, aut cousuetudioc. Natura movetur in eo, quod oflendilor si quis nominet Artaxerxem regem, vei mulcetur cnm audit Euivatum. Quis enim etiamsi nihil utique de his hominibus audierit, quorum ista sunt nomina, nou tamen in illo asperitatem maximam, et in hoc judicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur cum audit quiddam: nam hic ad suavitatem soni vel insuavitatem nibil interest; sed tamen valent aurium penetralia movere, utrium pcr se transeuntes sonos quasi hospites notos, an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo, attendit quæ sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis, quae de verbis traduntur, accepit. At vero ex utroque, id est et sensu et arte de verbo judicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat, et nomen ita ponitur; ut dicitur, optimus: mox ut aurem longa una syilaba et duæ breves hujus nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscit. Sensum vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per verbum accepto signo, animus nihil aliud quam ipsam rem intuetur, cujus illud signum est quod accepit: ut cum, Augustino nominato, nibil aliud quam ego ipse cegilor ab ipso, cui notus sunu (a): aut quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen, vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit, qui Augustinus vocetur. Cum aulOn simul et secundum se verbum movet audientem, et secundum id quod significat;