Latin
91 to 95
Augustine, Principia Dialecticae 91-95
Unproofread scanNot analysed yet
Instat atque exigit uude istud sit vitis nomen: dico quia vincit ea quæ comprehenderit. Scrutatur ipsum vincire, unde dictum sit: dicemus, a vi. Vis quare sic appellatur, requiret: redditur ratio, quia robusto et valido sono verbum rei, quæ significatur, congruit. Ultra quod requirat non hab( t. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum cst prosequi: nam et longum, et minus quam illa quæ dicta suut, necessarium est.