Latin
22 to 36
Augustine, Principia Rhetorices 22-36
Unproofread scanNot analysed yet
Unde etiam Democrates præceptor mens solitus crat dicere, eas etiam controversias, in quibus color diu. quæritur, statum non habere. Verum ille constantius; nos, si afferatur aliquid ad defensionem vel mediocriter probabile, admittimus. Sed si evidenter confessa causas est, ut oportet secundum heteromeriam explodemus. Nonnunquam incidunt quæstiones, maxime in veritate, quæ summam accusatori, nullam ruo largiuntur facultatem: verum cas non controversias, sed communes locos dicinms: quippe est in his non probatio criminis, sed nt in expressum atque evidens facinus expressio. Quartus est modus asystati vel caligihosissimus, adco ut nonnunquam doctis etiam bominibus soleat obrepere. Habet enim nonnullam speciem probabilis consistentisque materia; . Ea est hujusmodi, in qua judex ferendae sententiæ rationem explorare non potest: hoc Græci α̃πορον vocant. Sed subjiciamus exemplum: Petebat ab alio usuram quasi pecunie creditæ: ille accepisse se pecuniam confitebatur, sed depositam; ct idcirco velle se restituere sortem sine usura. Pendente interea judicio, lex do novis tabulis tta est: repetit ille quasi depositam, ille retinet quasi creditam. Non enim video quid sit hic, quod in sententia ferenda judex sequi possit, cum petitor idem interdum credidisse. intedum deposuisse se dicat; et ille alter inlerdum depositam accepisse, interdum creditam: et neuter sua priore, sed uterque alter alterius praeterita sententia utatur.