Latin
1 to 21
Augustine, Principia Rhetorices 1-2-21
Unproofread scanNot analysed yet
Subinde dicendum puto, quemadmodum et quot modis controversia ἀσύστατος fiat. Tametsi ne dici quidcm controversias oportet, quæ statum non habent, sed πλέγματα irrationabilia, id est α̃λογα. Fiunt autem ἀσύστατα modis quatuor: unum cum aliquid deest ex circumstantia: quæ autem vis sit circumstantiæ, ut supra diximus; id est cum quastionibus, aut causa, aut persona, aut locus, aut aliquid eoruni deest, quibus et'tici circumstantiam diximus. Hoc autem gcnus asystati in scholasticam materiam non potest cadere, idcirco quia esse non poterit ullum thema deficiente cireumslantia. In veritate tamen nonnunquam evenit, ut aliquid horum dcsit, et pcr imprudentiam actoris profligata causa vcniatur ad judi-' ccm. Alter est modus asystati, quem ϰατ'ἰσότητα appellant. Nos tamen si nomen latinum dare non possumus, taincn vim intelligere debemus: nam cum eadem utrinque dicuntur, et nulia re, ne parva quidcm, discernuntur, tamen hujusmodi πλέγμα,propter æqualitatem utriusque partis, statum implicat. Ut viemi adolescentuli, qui speciosas uxores hahcbant; noctu alter alterum obvium habuerunt, accusant invicem adulterii: nam quidquid altera pars dixerit, hoc altera dicat necesse est. Veri simile est te adulterium voluisse committere, quia adolescens es. Te quoque veri simile est voluisse, quia adolescens es. Veri simile est, quia speciosam uxorem habeo. Te quoque veri simile est, quia et ego speciosam nxorem habeo. Facultatem tibi vicinitas præbuit. Et tibi cadem vicinitas praebuit facultatem. Cur nocte in me? Cur tu autem in me incidisti! Nihil est qnod distinguatur; et idcirco uter eorum sive accusat alterum, se criminatur; sive se purgat, defendit eum quem criminari videtur. Tertium est asystali genus, quod Græci ϰαθ' έτερομέρειαν appellant, id est secundum alteram partem, cum reo nulla defensio est, et aut color in facto non invenitur, aut parum probabilis color invenitur.