Latin
3.1 to 3.13
Augustine, Principia Rhetorices 3.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem civiles quæstiones, quarum perspectio in communem animi conceptionem potest cadere, quam Græci ίννοιανvocant. Verum ut facilius intelligas, quae sit hæc ipsa conditio quam demonstratam esse volumus, omniaquæcumque hujusmodi suut, ut ea nescire pudoris sit, et qua vel ignorantes, quasi sciamus tamcn cum simulatione præ nobis ferimus, quotiescumque in dubitationemvocantur, efficiunt civilem quæstionem. Quod dico hujusmodi est, si de pondere alicujus rei quæratur, si non videaris scire quot librarum sit, non est erubescendum; si de longitudine non videris scire quot pedumsit, non est crubescendum; si de cæteris hujusmodi rebus quas persequi longum est: et ideo quotiescumque in dubitati onem venerint, licet faciant quæstionem, tamen civilem facere non possunt. At uhi quæritur, sitnc aliquid justum an injustum,honestum an inhonestum, laudandum an reprehendendum, pramioaffic iendum an supplicio, utile an inutile, ut si qua hujusmodi sunt; nemo non etiam extra omnem artem ct scientiam collocatus crubescat, si hæcucscirc vidcntur. Indeest quod omnes persuasum habeant, aut certe aliis persundere nou dubitent, posse Se conciperc animo discrimen justi et injusti, honesti et iulionesti, ca terorumque quæ supra diximus; ct idcirco quæ dubitationes ill hujusmodi rebus oriuntur, civiles vocantur quæstiones, quasi non propriae paucorum, sid communes universorum. Quæ cum ita sint, Ineritoque communi conceptione animi perspici possint, quæstiones quæ διὰ τής έννοιας deprehendi possunt, civiles vocantur et sunt, in quibus versari et perstare debebit oratur. Duo sunt primi et quasi generales civilium modi quæstionum, quorum alter θ́έσις, alter ύπόθεσιςvocatur a Græcis. Nos priori nomen nisi graecum dare non possumus, ne posteriori quidern, quam quod videamur dedisse: dedimus quippe; controversiam dicimus (a), quod nomen tam in τήνθέσιν, quamin τήν ύπόθειν potest cadere: in utroque enim quæstio, hoc cst controversia est.