Latin
3.14 to 3.33
Augustine, Principia Rhetorices 3.14-33
Unproofread scanNot analysed yet
Porro τής ύποθέσεω; significalio, et declaratur ex ipso composito nomine, et est aliquid quod est ύπό τήν θέτιν, id est sub illo genero quasi species. Thesis est res quæ admittit rationalem considerationem, sinc definitione personæ. Hypothesis est seu controversia, ut improprio nomine utamur, res quæ admittat rationalem contentionem cum delinitione personæ. Melius autem declarabuntur sub exemplo: thesis est quæstio hujusmodi, an navigandum, an philosophandum; hypothesis cst quæstio hujusmodi, an decernendum duelli pralium. Nec desunt quihinc etiam Hermagoram criminentur; et Apolloorusin primis, qui negat quidquam aliud esse hypolhesin, quam thesin, ct nullius momenti esse discrimen personarum, quanquam utrumque hoc genus quæstionis Hermagoras distinxisse videatur: non minus enim infinitam et interminatam esse hypotheseos quam theseos quæstionem. Nam cum quæratur, sit necne animadvertendum in Orestein, non personam esse, quæ faciat quaestionem, sed factam; et nihil interesse an ita quæratur, sit necne animadvertendum in matricidam: quodsi ita est, nihil inter hypothesin, thesinquc distaret. Ad hæc nostri, primo omnium qualitatem personarum quæstionibus diaerentiam afferre, ipsisque etiam hypothesibus, id cst controversiis saepe evenire, ut punita et impunita, honorata et inhonorata, quaedam relinquenda videantur, non lam ex rerum qualitate, quam qualitate pcrsonæ. Deinde etiam illo distare hæc duo genera qu; cstionum, quod in thesi perspectio sit alicujus rei qualis sit, in hypolhesi contenlio; et quantum interest inter perspectionem et contentionem, tautum inter thesin et hypothesin esse disci iminis. Deinde in thesi quæri, quid omnes oportcat facere; in hypothesi, quid unum aut alterum aut paulo plures, certe definitum hominum modum. Et etiam iila differentia accidit, quod in thesi, quasi ignorantes quærimus quid sit optimum factu; in hypothesi, quasi. scientes defendimus. Tum quod omnis thesis de futuro cst; hypothesis raro, quin imo nunquam nisi de præterito, aut co quod jam agatur, facit quæstionem: nemo enim neque reus lieri potest, nisi fecerit aut fecisse dicatur, neque præmium aut aliquid hujusmodi petere, nisi jam meritus sit, aut meritum esse se contendat.