Latin
7.40 to 7.47
Augustine, Principia Rhetorices 7.40-47
Unproofread scanNot analysed yet
ut in hac controversia: Reus est Ulysses lege reipublicæ, quod procos occiderit. Hic enim αἲτιον est, quod occiderit; συνέχον,quod eos qui bona sua depopulabantur, et pudicitiæ uxoris insidiabantur, occidit; ϰρινόμενον est, numquid tametsi hæc res præcesserit, alia tamen causa, quam prætexit, occiderit? vel, numquid ue pessime quidcm de se meritos, indemnatos debuerit occidere? Dcinde ad hoc xfινόμενον,aliud συνέχον affert Ulysses, quo dicat se jussu Minervae intercmisse. Deinde ad hoc ipsum συνέχον fit ϰρινόμενον, quo qua'mur utrumnam propter jussum Minervæ occiderit, et in tali re ne Minervue quidem obtemperare debuerit. Est autem αι̃τιον proprius accusatoris locus, συνέχον defensoris, ϰρινόμενον utriusque commune.