Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.111
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: tollite deos alienos qui uobiscum sunt de medio uestrum et cetera; deinde dicitur: et dederunt Iacob deos alienos, quierant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum. quaeritur quare et inaures —quae si ornamenta erant, ad idolatriam non pertinebant —nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. nam Rebeccam a seruo Abrahae inaures accepisse scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt. ut dictum est, idolorum phylacteria fuerUł:t.