Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.112
Unproofread scanNot analysed yet
Et factus est timor dei in ciuitatibus quae circa illos erant et non sunt consecuti post filios Israhel. incipiamus animaduertere quemadmodum deus operetur in hominum mentibus. a quo enim timor dei factus est in illis ciuitatibus nisi ab illo, qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur?