Latin
1.122.1 to 1.122.11
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.122.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum inuenire Ioseph eius nepotem, sicut uidetur tamquam ex ordine scriptura narrare, quocumque se quisque conuertat, inuenire difficile est. nolo enim dicere non posse inueniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. si enim post mortem aui sui Isaac decem et septem annorum fuit Ioseph, quando eum fratres in Aegyptum uendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum uiginti annorum fuit. genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est. uixit ergo Isaac postea centum uiginti, quia centesimo octogesimo mortuus est. idcirco dimisit filios centum uiginti annos habentes et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando adparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus uenit, triginta nouem profecto annos agebat Ioseph, quando Iacob intrauit in Aegyptum. tunc autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et tricesimum annum agebat aetatis, centum autem et uiginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph: quod uerum esse nullo modo potest. si enim septimo decimo anno uitae Ioseph Iacob centum uiginti ageret, procul dubio tricesimo et nono anno Ioseph non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inueniretur Iacob. si autem die mortis Isaac nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem aui sui ad septimum decimum peruenit annum, quo anno scriptura testante in Aegyptum est a fratribus uenditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. scriptura quippe posteaquam narrauit annum uitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum et eius mortem ac sepulturam, deinde commemorauit, quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit uel quam propagauit Esau;