Latin
1.122.12 to 1.122.25
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.122.12-25
Unproofread scanNot analysed yet
post haec narrationem de Ioseph sic intulit: habitabat autem Iacob in terra Chanaan. haec autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus <suis >oues. deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus et uenditus. aut ergo eodem anno septimo decimo aut etiam aliquanto maior uenit in Aegyptum. ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. si enim decem et septem annorum fuit post mortem aui sui, quando pater eius centum uiginti fuit, profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob uenit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta. ac per hoc, si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est uenditus, ante duodecim annos quam moreretur auus eius uenditus inuenitur. decem enim et septem annorum esse non potuit nisi ante duodecim annos mortis Isaac centesimo et octauo anno uitae patris sui Iacob. his enim cum adiecerimus uiginti duos annos, quibus Ioseph usque ad aduentum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta nouem et Iacob centum triginta et nulla erit quaestio. sed quoniam scriptura post mortem Isaac ista narrauit, putatur Ioseph post eiusdem aui sui mortem decem et septem annorum fuisse. quapropter intellegamus de uita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; uiuo tamen Isaac decem et septem annorum esse coepit Ioseph.