Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est dimissum esse coruum nec redisse et dimissam post eum columbam et ipsam redisse, quod non inuenisset requiem pedibus suis, quaestio solet oboriri, utrum coruus mortuus sit an aliquo modo uiuere potuerit. quia, utique, si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit inuenire pedibus suis. unde conicitur a multis, quod cadaueri potuit coruus insidere, quod columba naturaliter refugit.