Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Item quaestio est quomodo columba non inuenerit ubi resideret, si iam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. quae uidetur quaestio aut per recapitulationem posse dissolui, ut ea posterius narrata intellegantur quae prius facta sunt, aut potius, quia nondum siccata fuerant.