Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.136
Unproofread scanNot analysed yet
Et dedit ei Aseneth filiam Petephrae sacerdotis Solis ciuitatis ipsi uxorem. quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius, cuius seruus fuit, an alterius :sed credibilius existimatur alterius. nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moueant. primum, quia scriptura non commemorauit, cum uideatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuuenis non paruam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. deinde quomodo spado filiam habere potuerit? sed respondetur: quomodo uxorem? postea quippe creditur abscisus uel casu uulneris uel propria uoluntate. et quod honor eius non ipse commemoratur qui solet, id est quod άρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi uolunt. sed etiam hic respondetur duos illum honores habuisse, et sacerdotium Solis et militiae principatum :congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic uero, posteaquam in Ioseph adparuit non parua diuinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad diuinitatem non paruam secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. uerum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris. nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset, sed ciuitatis Solis, quae uocatur Heliopolis; abesse autem dicitur amplius quam uiginti milibus a ciuitate Memphi, ubi Pharaones, id est reges maxime commanebant. quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi seruire in militiae principatu ? accedit etiam, quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non seruisse semper nisi templis deorum suorum nec aliud aliquid officii gessisse. sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio, cuius exitus clausus sit, siue unus fuerit Petephres siue duo. quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum nec contrarium ueritati scripturarum dei.