Latin
1.137 to 1.138
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.137-138
Unproofread scanNot analysed yet
Et congregauit Ioseph triticum sicut arenam maris multum ualde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus. pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia et quomodo appellaretur . non inueniebatur. nam unde fieri potest, ut quamlibet magnae finitae tamen multitudinis numerus non sit? quamuis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici. Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae uidit ipse; adorauerant enim eum fratres sui. sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum uidisset, a patre increpante audierat, qui uiuebat.