Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.36
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit dominus ad Abraham: quare risit Sarra in semet ipsa dicens: ergo uere pariam? ego autem senui. quaeritur quare istam redarguat dominus, cum et Abraham riserit. nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarrae autem dubitationis, et ab illo hoc diiudicari potuit,. qui corda hominum nouit.