Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
Negauit Sarra dicens: non risi; timuit enim. quomodo intellegebant deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sarra quod riserit, tamquam ille hoc posset ignorare? nisi forte Sarra homines eos putabat, Abraham uero deum intellegebat. sed etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est. sed fortassis, inquies, deum loqui intellexit quibusdam diuinae maiestatis existentibus et adparentibus signis, sicut in hominibus dei saepe adparuisse scriptura testatur. sed rursus quaeritur, si ita est, unde angelos postea fuisse cognouerint, nisi forte cum eis uidentibus in caelum issent.