Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.53
Unproofread scanNot analysed yet
Surrexit autem Abraham mane et sumsit panes et utrem aquae et dedit Agar; et inposuit in humeros, et puerum; et dimisit illam. fieri quaestio solet quomodo inposuerit in humeros et puerum tam grandem. nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta nouem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismahel cum Isaac quando Sarra commota est, utique cum grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus, profecto annorum fuit Ismahel, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sedecim. sed ut hoc quod cum paruulo lusit per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac, profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris cum utre et panibus nimis absurdum est, ut inpositus esse credatur. quam facile autem soluitur quaestio, si non subaudiamus "inposuit", sed "dedit". dedit enim Abraham. sicut scriptum est, matri eius panes et utrem, quae illa inposuit in humeros suos. cum autem adiunctum et dictum est "et puerum", subaudimus dedit* qui panes et utrem dederat, non "in humeros inposuit".