Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.54
Unproofread scanNot analysed yet
Defecit autem aqua de utre et proiecit puerum sub unam abietem; et discessit et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim: non uidebo mortem filii mei. et sedit contra eum. exclamans autem puer plorauit. et exaudiuit deus uocem pueri de loco ubi erat. et uocauit angelus dei Agar de caelo et dixit ei: quid est, Agar? noli timere; exaudiuit enim deus uocem filii tui de loco in quo est. surge et accipe puerum et tene illum manu tua; in magnam enim gentem faciam illum. solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, proiecerit eum mater sub arborem et ierit longe quantum arcus mittit, ne uideret eum morientem. quasi enim quem portabat proiecerit, ita uidetur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur: fleuit puer. sed intellegendum est proiectum esse non a portante, sed. ut fit, ab animo tamquam moriturum. neque enim quod scriptum est: proiectus sum a facie oculorum tuorum, portabatur qui hoc dixit. et est in cotidiano loquendi usu, cum proici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo uideatur aut cum illo maneat. intellegendum est autem, quod scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in siluestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem uideret. ille autem etiam illa aetate quid mirum, si matre diutius non uisa et tamquam perdita eo loco, ubi solus remanserat, fleuit? quod ergo postea dicitur: accipe puerum, non ut eum de terra uelut iacentem tolleret, dictum est, sed ut ei coniungeretur et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat: quod plerumque faciunt simul ambulantes cuiuslibet aetatis.