Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.55
Unproofread scanNot analysed yet
Factum est autem in tempore illo et dixit Abimelech et cetera. quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham et appellatus est puteus quem fodit puteus iurationis* ,quomodo congruat ueritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio iuxta puteum, sicut dictum est, iurationis errabat, qui ualde postea dicitur factus ab Abraham; ibi enim Abimelech et Abraham iurauerunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. quomodo ergo errabat iuxta puteum iurationis? an factum iam fuisse intellegendum est et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech ? nisi forte qui longe postea librum scripsit ex nomine putei iurationis appellauit regionem, in qua cum filio mater errabat, tamquam diceret: errabat in illa regione, ubi puteus iurationis factus est, quamuis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris, sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur nomen tenens antiquum, quod Abraham inposuerat. si autem ipse est puteus, quem apertis oculis uidit Agar, nihil restat, nisi ut per recapitulationem quaestio dissoluatur. nec mouere debet quomodo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar, si ante est ille fossus quam illa expulsa. ualde enim fieri potuit, ut pecorum suorum causa longe a domo, in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa nesciret.