Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.61
Unproofread scanNot analysed yet
Exsurgensautem Abrahamadorauit populum terrae. quaeritur quomodo scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, cum Abraham sic honorauerit populum quendam gentium, ut etiam adoraret. sed animaduertendum est in eodem praecepto non dictum: "dominum deum tuum solum adorabis", sicut dictum est: et illi soli seruies, quod est graece Xatpsoas'. ? . talis enim seruitus nonnisi deo debetur. unde damnantur idolatrae, id est eius modi seruitutem exhibentes idolis, quae debetur deo. nec moueat quod alio loco in quadam scriptura prohibet angelus hominem adorare se et admonet, ut dominus potius adoretur; talis enim adparuerat angelus, ut pro deo posset adorari. et ideo fuerat corrigendus adorator.