Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.62
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat sub eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet inperitos mouere non adtendentes magnam istam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.