Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.63
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petisset, ut biberet, diceretur illi: bibe [et] tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit, aliud ea obseruare, quae ita fiunt, ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretentur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt tentare dominum. nam ipse dominus, cum a diabolo tentaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non tentabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset: quod uitiose fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo; consultatio quippe illa magis quam tentatio dei fuit. unde et Achaz apud Esaiam timet signum petere. ne deum tentare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset. quo tentare deum prohibemur.