Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.71
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sibi uult quod scriptum est: haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nominagenerationum eorum? non enim satis elucet, cur additum sit: secundum nomina generationum eorum, cum hi soli nominentur quos ille genuit. non etiam qui ab ipsis geniti sunt. nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur hoc significatum sit, cum dictum est: secundum nomina generationum eorum. quamuis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes, quia illae posterius extiterunt. unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur: duodecim principes secundum gentes eorum.