Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.72
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de Rebecca scriptum est, quia uenit interrogare dominum, cum gestirent puerperia in utero eius, quaeritur quo ierit. non enim erant tunc prophetae aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi uel templi domini. quo ergo ierit, merito mouet, nisi forte ad locum, ubi aram constituerat Abraham. sed illic quomodo responsa ederentur omnino tacet scriptura: utrum per aliquem sacerdotem —quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem —an forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? an adhuc uiuebat Melchisedech, cuius tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo an angelus fuerit? an erant aliqui tales etiam illo tempore homines dei, in quibus posset deus interrogari? quidquid horum est et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen scriptura non potest, quae dixit Rebeccam isse ad interrogandum dominum eique dominum respondisse.