Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est: et a uolatilibus mundis et a uolatilibus inmundis et a pecoribus mundis et a pecoribus inmundis et ab omnibus serpentibus in terra —quod deinde non additur, subauditur "mundis et inmundis" —et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab inmundis, nunc autem siue a mundis siue ab inmundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel inmundorum animalium sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue inmundis duo sunt, masculus et femina.