Latin
1.9 to 1.11
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum, quod scriptum est: in quo est spiritus uitae, non solum de hominibus sed etiam de pecoribus dictum propter illud, quod quidam de spiritu sancto uolunt intellegere, ubi scriptum est: et insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae, quod melius quidam codices habent: flatum uitae. De montium altitudine, quam omnem scriptum est transcendisse aquam cubitis quindecim propter Olympi montis historiam. si enim terra inuadere potuit spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes uideri nec uentos sentiri, cur non et aqua crescendo? Quod scriptum est: et exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies, quaeritur utrum usque ad hunc diem creuerit an per tot dies in altitudine qua creuerat manserit, quoniam alii interpretes planius uidentur hoc dicere. nam Aquila dixit "ob tinuit", Symmachus ,"praeualuerunt", id est aquae.