Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.152
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod dicit deus ad Moysen: quoniam scio te prae omnibus? numquid deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum quod dicitur quibusdam in euangelio: non noui uos? secundum hanc enim scientiam, qua deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non adprobat —sicut ars recte dicitur nescire uitia, cum probet uitia —prae omnibus deus Moysen sciebat, quia deo prae omnibus Moyses placebat.