Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.153
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat deo: dixisti mihi: scio te prae omnibus, quod illi deus, posteaquam hoc ipse deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur, ut intellegamus non omnia esse scripta quae cum illo deus locutus est? sed diligentius requirendum est in prioribus scripturae partibus, an uere ita sit.