Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Deus ad Moysen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad expoliandum isto modo proximum; hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt; quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse. est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessem, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis adfligebatur, quomodo petit quisque a proximo uel proxima aurum, argentum et uestem, praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et mulier a uicina sua et concellaria uel concellanea —si ita dicendum est —uel cohabitatrice suaunde intellegendum est etiam in terra Gessem non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa diuina beneficia peruenire, ut hinc eos et diligerent idem Aegyptii cohabitatores et quod petebant facile commodarent; nec tamen deus iudicauit ita illos alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus, quas dei populus pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur percussi non erant.