Latin
2.40 to 2.41
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.40-41
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi tautem dominus ad Moysen: non exaudiet uos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti. tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis dei patientia male abutentis. Quae autem superauerint ab eo in mane, igne concremabitis. quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint. ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, uicini adsumantur. sed intellegitur quoniam dictum est: os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.