Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.42
Unproofread scanNot analysed yet
Agnus perfectus, masculus, anniculus erit uobis. mouere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. ouis enim transferri debuit, quia graecus rcpopatov habet: sed TrpofteTov in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae secuntur omnia conuenire, tamquam si diceret: pecus perfectum, masculum, anniculum erit uobis. potuit enim latine dici "masculum pecus", quomodo dicuntur mascula tura, genere neutro; ouis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ouis. item ouis mascula si diceretur esset absurdius. pecus uero si poneretur, etiam aliud intellegeretur nec seruaretur sacramentum, quod cum scriptura de oue loquatur, post dicit: ab agnis et haedis accipietis illud. qua in re Christus significari merito accipitur. quid enim opus erat ouem uel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis uerum etiam ex peccatoribus propagata est? quamquam conentur ludaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum pascha; et hoc esse dictum putant: ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret uel ab agnis agnum uel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere. adparet tamen in Christo rebus inpletis quid illo praecepto fuerit; figuratum.