Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.49
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos deus uiam terrae Phylistiim, quia prope erat. dixit enim deus: ne quando paeniteat populum, cum uiderit proelium, et reuertatur in Aegyptum. hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad deuitanda quae aduersa sunt, etiam cum deus apertissime adiutor est.