Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.50
Unproofread scanNot analysed yet
Quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. utrum progeniem in centum annis uult conputari et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est ab ipso Iacob qui intrauit in Aegyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Leui, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses inuenitur. has autem dicit progenies latinus interpres, quas j; y; dç Graeci uocant, quae in euangelio generationes appellantur nec numerantur nisi per successiones hominum. non per numerum annorum.