Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.55
Unproofread scanNot analysed yet
Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. ecce iam quinto commemoratur spiritus dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: digitus dei est hoc. primo, ubi scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquas; secundo, ubi dicitur: non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt; tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: quoniam spiritus dei est in te; quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: digitus dei est hoc; quinto in hoc cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. meminerimus autem spiritum dei non solum ad beneficia uerum etiam ad uindictam commemorari. nam quid aliud etiam supra dixit: <e t) per spiritum irae tuae diuisa est aqua? iste itaque spiritus dei in Aegyptios spiritus irae eius, quibus nocuit aquarum diuisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui, filiis uero Israhel, quibus profuit quod aqua diuisa est, non fuit ille spiritus irae dei. unde significatur propter diuersas operationes et effectus spiritum dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille dumtaxat, qui etiam spiritus sanctus in unitate trinitatis accipitur. proinde non arbitror alium quam eundem significari, ubi dicit apostolus: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: abba, pater, quia eodem spiritu dei, id est digito dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem conuincerentur et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. de hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus dei, quo inpertitur gratia et regeneratio in uitam aeternam, dicitur: spiritus autem uiuificat, cum supra diceretur: littera occidit, id est lex conscripta tantummodo iubens sine adiutorio gratiae.